SPONHEMIUS Comitatus Germaniae

SPONHEMIUS Comitatus Germaniae
SPONHEMIUS Comitatus Germaniae
vulgo Sponheim, sub propriis olim Comitibus fuit, quibus exstinctis A. C. 1454. quintam eius partem Palatini, reliquas carolus Marchio Badensis sotitus est, nomine proaviae Mathildis, Ioannis Caeci Comitis filiae, quae Rudolfo Marchioni Badensi fuerat elocata. Palatinis vero partem illam cum Crucenaco contulit Elisabetha, Ioannis ultimi, Comitis filia, nupta Ruperto Iuniori quae marito superstes cum nullos ex eo liberos suscepisset, Palatinam Domum pro filiis amplexa, Ludovico Barbaro Electori eam obtulit; Unde huius, sicut et Veldentiae ratione, iis cum Bavaris nulla tituli communio est. Recensentur vero hi inter Comites Principum dignitate praeeminentes, Gefurstete Grafen. Vide Freherum Origin. Palatin. Part. 1. c. 14. Franc. Iren, Germ. Exeges. l. 3. c. 54. Munsterum Cosmogr. l. 3. c. 180. tob. Pfannerum de praecipuis Germ. principp. gentibus c. 3. et 9. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”